|
Thalassius vero
ea tempestate praefectus praetorio praesens ipse quoque adrogantis
ingenii, considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina,
non maturitate vel consiliis mitigabat.
Hacque adfabilitate confisus cum
eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis et repentinus,
hortatore illo hesterno clientes numerando, qui sis vel unde venias
diutius ambigente agnitus vero tandem et adscitus in amicitiam si te
salutandi adsiduitati dederis triennio indiscretus et per tot dierum
defueris tempus, reverteris ad paria perferenda, nec ubi esses
interrogatus et quo tandem miser discesseris, aetatem omnem frustra in
stipite conteres summittendo.
Ibi victu
recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti
equestrium adventu cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere
planitie porrecta conati digressi sunt retroque concedentes omne
iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
Novo
denique perniciosoque exemplo idem Gallus ausus est inire flagitium
grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur
Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis vesperi per
tabernas palabatur et conpita quaeritando Graeco sermone, cuius erat
inpendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret. et haec confidenter
agebat in urbe ubi pernoctantium luminum claritudo dierum solet imitari
fulgorem. postremo agnitus saepe iamque, si prodisset, conspicuum se
fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat
seria cernebatur. et haec quidem medullitus multis gementibus agebantur.
Quis
enim aut eum diligat quem metuat, aut eum a quo se metui putet?
Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit
plerumque, ceciderunt, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum.
Quod Tarquinium dixisse ferunt, tum exsulantem se intellexisse quos
fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre
posset.
|